Hebræos 10:26
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, + 10.26 Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
Cross References
Leviticus 4:13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, + 4.13 Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
Deuteronomy 17:12Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: + 17.12 Sacerdotis imperio. Christi qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.
Daniel 5:22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia:
Matthew 12:43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. + 12.43 Cum autem, etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. Ambulat per loca. Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.
John 9:41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
John 15:22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. + 15.22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.