Hebrews 10:34
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
Cross References
Ecclesiastes 3:6Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.
Luke 10:42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. + 10.42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.
Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..
Acts 28:20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Ephesians 3:1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.