Hebrews 10:8
Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, + 10.8 Superius dicens. Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti, addit: Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
Cross References
Hebrews 10:5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: + 10.5 Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.