The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 10 › Hebrews 10:9

Hebrews 10:9

tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said he, Lo, I come to do thy will, O God. He taketh away the first, that he may establish the second.

In Context

8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, + 10.8 Superius dicens. Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti, addit: Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.

10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. + 10.10 Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.

Read all of Hebrews 10

Cross References

Hebrews 8:7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. + 8.7 Nam si illud prius. Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. Inquireretur, a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.

Hebrews 10:7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. + 10.7 Tunc. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio, ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 10:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 10:8Hebrews 10Hebrews 10:10 →