Hebrews 10:7
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. + 10.7 Tunc. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio, ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said I, Lo, I come (in the volume of the book it is written of me,) to do thy will, O God.
In Context
Cross References
Psalms 40:7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. + 40.7 Et si ingrediebatur. CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos. 1
Jeremiah 36:2Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc:
John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.
Hebrews 10:9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.