Romanos 8:15
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). + 8.15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 17:12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Jeremiah 3:19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
Mark 14:36Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. + 14.36 Sed non quod. HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.
Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.
Luke 22:42dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. + 22.42 Orabat dicens. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum, id est, populi Judæorum qui non habent excusationem ignorantiæ in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judæorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excæcandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. Pater, si vis, etc. AMBR. Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam lætitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem prædico. Verumtamen, etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.
John 20:17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.