Hebrews 12:5
et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
Cross References
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
2 Samuel 6:7Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. + 6.7 Qui mortuus. RAB., ex Euch. Mortuo sacerdote non ausus est arcam divertere, etc., usque ad Aqua Gethæus populus potest appellari, qui dicit, Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini Gal. 6..
1 Chronicles 15:12et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est:
Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.