The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 13 › Hebrews 13:10

Hebrews 13:10

Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. + 13.10 Habemus altare, etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

We have an altar, whereof they have no right to eat which serve the tabernacle.

In Context

9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. + 13.11 Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.

Read all of Hebrews 13

Cross References

Numbers 7:5Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

1 Corinthians 9:13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? + 9.13 Nescitis. Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.

1 Corinthians 10:20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: + 10.20 Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 13:9Hebrews 13Hebrews 13:11 →