The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 10 › Corinthios i 10:20

Corinthios i 10:20

Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: + 10.20 Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say, that the things which the Gentiles sacrifice, they sacrifice to devils, and not to God: and I would not that ye should have fellowship with devils.

In Context

19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? + 10.19 Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.

21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

Read all of Corinthios i 10

Cross References

Leviticus 17:7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. + 17.7 Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi.

2 Chronicles 11:15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.

2 Corinthians 4:4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 10:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 10:19Corinthios i 10Corinthios i 10:21 →