The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 13 › Hebrews 13:9

Hebrews 13:9

Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be not carried about with divers and strange doctrines. For it is a good thing that the heart be established with grace; not with meats, which have not profited them that have been occupied therein.

In Context

8Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. + 13.8 Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.

10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. + 13.10 Habemus altare, etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.

Read all of Hebrews 13

Cross References

Deuteronomy 14:3Ne comedatis quæ immunda sunt. + 14.3 Ne comedatis. Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

Acts 10:14Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. + 10.14 Mundacavi, etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.

Acts 20:32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

Romans 14:6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. + 14.6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.

Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 13:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 13:8Hebrews 13Hebrews 13:10 →