Hebrews 13:12
Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. + 13.12 Portam. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Cross References
Numbers 15:36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
Mark 15:20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. + 15.20 Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.
John 19:17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: + 19.17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.
Acts 7:58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. + 7.58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..
Ephesians 5:26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
Hebrews 9:12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. + 9.12 In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia.