Leviticus 4:5
Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. + 4.5 Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. + 6.23 Omne enim. Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui, etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.
Leviticus 16:15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, + 16.15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.
Numbers 19:4et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, + 19.4 Et tingens digitum in sanguine ejus. AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget, id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare.