Hebrews 13:17
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. + 13.17 Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:31Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, + 32.31 Aut dimitte eis, etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.
1 Samuel 15:19Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini?
Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.
Ezekiel 3:17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Ezekiel 33:7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.