The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 13 › Hebrews 13:18

Hebrews 13:18

Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. + 13.18 Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Pray for us: for we trust we have a good conscience, in all things willing to live honestly.

In Context

17Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. + 13.17 Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.

19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

Read all of Hebrews 13

Cross References

Acts 24:16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.

2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

Philippians 4:8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. + 4.8 De cætero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.

1 Thessalonians 4:12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. + 4.12 Nolumus autem. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.

2 Thessalonians 3:1De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: + 3.1 De cætero, fratres, orate. Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 13:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 13:17Hebrews 13Hebrews 13:19 →