Matthew 25:43
hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 31:19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; + 31.19 Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.
Ezekiel 22:29Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
Acts 15:36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
Hebrews 13:3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. + 13.3 Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.