The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 13 › Hebrews 13:6

Hebrews 13:6

ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. + 13.6 Non timebo, etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So that we may boldly say, The Lord is my helper, and I will not fear what man shall do unto me.

In Context

5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

7Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. + 13.7 Mementote, etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.

Read all of Hebrews 13

Cross References

Exodus 18:4alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

Deuteronomy 33:29Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.] + 33.29 Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.

Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1

Psalms 27:9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] + 27.9 Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.

Psalms 56:4Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, + 56.4 Misit Verbum de cœlo. AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. Misit de cœlo. HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Liberavit. Ibid. Quia jam Misit Verbum, certum est, quasi jam sit qui liberavit, id est, liberabit: et dedit, id est, dabit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus. AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. Misericordiam, quia ex misericordia pro nobis mortuus est. Veritatem, quia, ut prædixit, surrexit, ad justificandos nos. Misericordiam suam, etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 13:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 13:5Hebrews 13Hebrews 13:7 →