Hebrews 13:7
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. + 13.7 Mementote, etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? + 24.45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.
Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
Acts 7:55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. + 7.55 Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos. RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.
Acts 14:23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
1 Corinthians 4:16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1 Corinthians 11:1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. + 11.1 Imitatores. Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo præcedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui præcedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum.