The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:42

Luke 12:42

Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the Lord said, Who then is that faithful and wise steward, whom his lord shall make ruler over his household, to give them their portion of meat in due season?

In Context

41Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? + 12.41 Ait autem ei Petrus. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quærit Petrus si illa sublimia instituta cœlestis vitæ, quæ sunt necessaria se præparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.

43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. + 12.43 Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.

Read all of Luke 12

Cross References

Exodus 36:4Unde artifices venire compulsi, + 36.4 Unde artifices, etc. AUG., quæst. 171. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.

Proverbs 15:23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. + 15.23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.

Jeremiah 23:4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]

Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? + 24.45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.

Luke 7:13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. + 7.13 Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:41Luke 12Luke 12:43 →