The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:1

Hebrews 2:1

Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. + 2.1 Propterea. Postquam locutus est de Filio Dei multa quæ ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quæ per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia præmissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. Abundantius, quam quæ de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. Pereffluamus. Fluimus per pœnas mortalis naturæ, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in æterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per pœnam quæ erit negligentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore we ought to give the more earnest heed to the things which we have heard, lest at any time we should let them slip.

In Context

2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: + 2.2 Et omnis prævaricatio. Dicit omnis, ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. Justam mercedem. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem, hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: mercedis, hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.

Deuteronomy 32:46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:

1 Chronicles 22:13Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.

Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.

Proverbs 4:1[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. + 4.1 Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

Proverbs 7:1[Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, + 7.1 Fili mi. Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Hebrews 2Hebrews 2:2 →