The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:16

Hebrews 2:16

Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. + 2.16 Nusquam. Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hæc causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apprehendit. Apostolus dixit: apprehendit, non autem assumpsit, quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanæ naturæ dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicæ, sed humanæ naturæ data est hæc dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For verily he took not on him the nature of angels; but he took on him the seed of Abraham.

In Context

15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. + 2.17 Per omnia. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Matthew 1:1Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. + 1.1 Prologus Incipit Matthæus cum primo prædicasset Evangelium in Judæa, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium prædicare, sic et contra hæreticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotæ in quadriga Domini, quæ vehit eum per prædicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat prædicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant præfinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistæ quatuor figuris, quæ non sunt deceptoriæ, sed jucundi mysterii sibi consciæ. Matthæus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. Liber generationis. HIER. Hebræi voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiæ, subaudis hæc est. Filii David. Ordo præposterus ne præmisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judæis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. Filii David filii Abraham. Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judæis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahæ, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ Gen. 22.. Abraham et David sunt duæ columnæ versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.

Galatians 3:29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. + 3.29 Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.

Hebrews 12:10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. + 12.10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:15Hebrews 2Hebrews 2:17 →