The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:15

Hebrews 2:15

et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And deliver them who through fear of death were all their lifetime subject to bondage.

In Context

14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: + 2.14 Quia ergo. Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse, Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. Per mortem. Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.

16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. + 2.16 Nusquam. Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hæc causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apprehendit. Apostolus dixit: apprehendit, non autem assumpsit, quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanæ naturæ dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicæ, sed humanæ naturæ data est hæc dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Job 18:14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. + 18.14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.

Job 33:21Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.

Psalms 55:4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. + 55.4 Ab altitudine. CASS. Altitudo diei, mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt. 1

Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1

Luke 1:74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

Romans 8:21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. + 8.21 Quia et ipsa creatura. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:14Hebrews 2Hebrews 2:16 →