The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 12 › Hebræos 12:10

Hebræos 12:10

Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. + 12.10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For they verily for a few days chastened us after their own pleasure; but he for our profit, that we might be partakers of his holiness.

In Context

9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? + 12.9 Reverebamur. Revereri est cum timore honorem impendere.

11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. + 12.11 Disciplina. Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.

Read all of Hebræos 12

Cross References

Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1

Ephesians 4:24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. + 4.24 Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..

Colossians 1:22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: + 1.22 Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.

Hebrews 12:5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

1 Peter 2:5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. + 2.5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 12:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 12:9Hebræos 12Hebræos 12:11 →