Hebrews 2:18
In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. + 2.18 In eo enim. Id est, in carne quam suscepit multa sæva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. Qui tentantur. Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For in that he himself hath suffered being tempted, he is able to succour them that are tempted.
In Context
Cross References
Matthew 26:37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. + 26.37 Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.
John 10:29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. + 10.29 Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum.
2 Corinthians 12:7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. + 12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.
2 Timothy 1:12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. + 1.12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.
Hebrews 5:2qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: + 5.2 Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.
Hebrews 7:25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. + 7.25 Unde et salvare. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.