Leviticus 24:14
dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 13:46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. + 13.46 Habitabit extra castra. Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt hæc secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui prædicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Rom. 2.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Numbers 15:35Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Deuteronomy 17:7Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Deuteronomy 22:21ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.