bible.software › Hebrews › Hebrews 2 › Hebrews 2:5
Hebrews 2:5
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For unto the angels hath he not put in subjection the world to come, whereof we speak.
In Context
4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. + 2.4 Et Spiritus distributionibus. Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.
6Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? + 2.6 Quid est homo. Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, cœlestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem præsens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiæ suæ præsentia illustrat. Visitas eum: hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater.
Read all of Hebrews 2
Cross References
Hebrews 6:5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
Revelation 11:15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.
This Verse In Other Editions
Study Hebrews 2:5