The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:6

Hebrews 2:6

Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? + 2.6 Quid est homo. Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, cœlestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem præsens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiæ suæ præsentia illustrat. Visitas eum: hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But one in a certain place testified, saying, What is man, that thou art mindful of him? or the son of man, that thou visitest him?

In Context

5Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.

7Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. + 2.7 Gloria. Claritate immortalitatis honore, eo quod sic flectitur omne genu. Super opera manuum, digniora, scilicet, angelos et homines, quæ per excellentiam dicuntur opera manuum.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Job 7:17Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? + 7.17 Quid est homo. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:

Job 25:6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?] + 25.6 Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.

Psalms 144:3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. + 144.3 Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 1

Isaiah 40:17Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.]

Luke 1:68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: + 1.68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.

Luke 7:16Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. + 7.16 Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:5Hebrews 2Hebrews 2:7 →