The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 4 › Hebrews 4:8

Hebrews 4:8

Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. + 4.8 Eis, filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem præstitisset nunquam, id est nullo tempore; posthac, id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die, id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if Jesus had given them rest, then would he not afterward have spoken of another day.

In Context

7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. + 4.7 Diem quemdam hodie. De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quæ per Christum credentibus promissa est. Post tantum temporis. In hoc autem patet quod hæc est alia requies de qua David dicit hodie, quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quæ per illam Palæstina signabatur.

9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. + 4.9 Sabbatismus; id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?

Read all of Hebrews 4

Cross References

Deuteronomy 25:19Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris.

Joshua 22:4Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:

1 Chronicles 7:27de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

Psalms 105:44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 1

Hebrews 11:13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. + 11.13 Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 4:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 4:7Hebrews 4Hebrews 4:9 →