Hebrews 4:9
Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. + 4.9 Sabbatismus; id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There remaineth therefore a rest to the people of God.
In Context
10Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Cross References
Psalms 47:9Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. + 47.9 Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Deus fundavit eam in æternum. Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi 1
Isaiah 57:2Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. + 57.2 Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambulavit in. ID. Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternæ majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit.
Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.
Hebrews 3:11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. + 3.11 In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt.
Hebrews 4:3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. + 4.3 Et quidem. De prima requie quod significet, hic agit. Operibus. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: hodie, etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.
1 Peter 2:10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. + 2.10 Qui aliquando. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium.