The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 4 › Hebrews 4:7

Hebrews 4:7

iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. + 4.7 Diem quemdam hodie. De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quæ per Christum credentibus promissa est. Post tantum temporis. In hoc autem patet quod hæc est alia requies de qua David dicit hodie, quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quæ per illam Palæstina signabatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again, he limiteth a certain day, saying in David, To day, after so long a time; as it is said, To day if ye will hear his voice, harden not your hearts.

In Context

6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:

8Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. + 4.8 Eis, filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem præstitisset nunquam, id est nullo tempore; posthac, id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die, id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie, etc.

Read all of Hebrews 4

Cross References

1 Kings 6:1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. + 6.1 Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.

Matthew 22:43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:

Luke 20:42et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,

Acts 2:31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

Acts 28:25Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

Hebrews 3:15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 4:6Hebrews 4Hebrews 4:8 →