The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 5 › Hebrews 5:1

Hebrews 5:1

Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: + 5.1 Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For every high priest taken from among men is ordained for men in things pertaining to God, that he may offer both gifts and sacrifices for sins:

In Context

2qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: + 5.2 Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.

Read all of Hebrews 5

Cross References

Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.

Leviticus 8:2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: + 8.2 Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.

Leviticus 9:15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, + 9.15 Et pro peccato, etc. ISICH. Cujus hæc figuram habeant, etc., usque ad et quæ docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Extendens manum, etc. AUG., Quæst. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse.

Numbers 18:1Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. + 18.1 RAB., in Num., tom. 2. Tu et Filii, etc. Alia littera, etc., usque ad et pertinere dicit ad sacerdotem. ORIG. hom. 10 in Num. Alia littera, etc., usque ad remissionem peccatorum significari. ID. Jesus pontifex noster, etc., usque ad scit nos Deus idoneos non esse martyrio. ID. Quærendum est quomodo aliqui sancti dicantur, etc., usque ad sanctus enim est, qui peccatum suum per pontificem curat.

Hebrews 7:27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. + 7.27 Qui non habet, etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem.

Hebrews 9:9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, + 9.9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Hebrews 5Hebrews 5:2 →