The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 5 › Hebrews 5:2

Hebrews 5:2

qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: + 5.2 Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who can have compassion on the ignorant, and on them that are out of the way; for that he himself also is compassed with infirmity.

In Context

1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: + 5.1 Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.

3et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

Read all of Hebrews 5

Cross References

Exodus 32:8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.

Numbers 12:1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, + 12.1 Locutaque est Maria, etc. ORIG., hom. 7 in Num. Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor Joan. 10.. ID. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos. ID. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit. Mystice, non solum Judæi hæretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Ægyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, hæretici, qui detrahunt proximis. Æthiopissam. AUG., quæ est. 20. De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.

Numbers 20:10congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere?

Isaiah 30:11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

2 Corinthians 11:30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 5:1Hebrews 5Hebrews 5:3 →