The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 30 › Isaiæ 30:11

Isaiæ 30:11

Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Get you out of the way, turn aside out of the path, cause the Holy One of Israel to cease from before us.

In Context

10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.

12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo; + 30.12 Pro eo quod reprobastis verbum. ID. Hæretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem cœnosam et parvulam aquam sitientibus præbere.

Read all of Isaiæ 30

Cross References

Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.

Isaiah 29:21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..

John 15:23Qui me odit, et Patrem meum odit.

Romans 1:30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

Ephesians 4:18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, + 4.18 Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 30:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 30:10Isaiæ 30Isaiæ 30:12 →