Hebræos 5:6
Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. + 5.6 Tu es sacerdos. Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As he saith also in another place, Thou art a priest for ever after the order of Melchisedec.
In Context
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Hebrews 5:10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Hebrews 7:3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. + 7.3 Neque initium, etc., neque finem vitæ habens. Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.
Hebrews 7:17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.