Hebrews 5:8
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: + 5.8 Didicit, etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Though he were a Son, yet learned he obedience by the things which he suffered;
In Context
Cross References
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.
John 6:38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Philippians 2:8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. + 2.8 Humiliavit, etc. CHRYS. Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit.
Hebrews 1:5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? + 1.5 Hodie. Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.
Hebrews 3:6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.