The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 6 › Hebrews 6:12

Hebrews 6:12

ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That ye be not slothful, but followers of them who through faith and patience inherit the promises.

In Context

11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: + 6.11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.

13Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, + 6.13 Abrahæ namque, etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta.

Read all of Hebrews 6

Cross References

Proverbs 12:24[Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet. + 12.24 Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Quæ autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, mœror justi, etc.

Proverbs 15:19Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. + 15.19 Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.

Proverbs 24:30[Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: + 24.30 Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.

Song of Solomon 1:8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. + 1.8 Equitatui. Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.

Matthew 22:32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. + 22.32 Deus Abraham, etc. Qui jam mortui erant, quando hæc dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt: Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Per hoc probat æternitatem animarum, et statim infert: Non est Deus mortuorum, etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt.

Luke 8:15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. + 8.15 In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 6:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 6:11Hebrews 6Hebrews 6:13 →