The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 6 › Hebrews 6:7

Hebrews 6:7

Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: + 6.7 Sæpe venientem. Dicit sæpe venientem, quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Imbrem. Doctrinam sanctam, rorem cœlorum, quem sitienti terræ pluunt cœli, id est prædicatores verbi veritatis. Generans herbam. Significat eos sæpe bibisse per legem et prophetas verbum cœlestis doctrinæ, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. A quibus colitur. Cultores terræ sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia præcidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: Et fecerunt fructum nativitatis, quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the earth which drinketh in the rain that cometh oft upon it, and bringeth forth herbs meet for them by whom it is dressed, receiveth blessing from God:

In Context

6et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. + 6.6 Renovari, per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: Rursum crucifigentes. Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturæ. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.

8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Read all of Hebrews 6

Cross References

Genesis 27:27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:

Deuteronomy 28:11Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.

Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1

Isaiah 55:10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies

Hosea 10:12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 6:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 6:6Hebrews 6Hebrews 6:8 →