Hebrews 6:8
proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.
Genesis 5:29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Deuteronomy 29:28et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
Job 31:40pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job. + 31.40 Pro frumento. Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, Gloria ejus quasi flos feni. Pro frumento. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quæritur, punctio doloris invenitur.
Isaiah 5:1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..
Jeremiah 17:6Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.