Hebrews 7:24
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. + 7.24 Hic autem, etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But this man, because he continueth ever, hath an unchangeable priesthood.
In Context
23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
Cross References
1 Samuel 2:35Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. + 2.35 Et animam. ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Isræl post Dominum I Reg. 7..
John 12:34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? + 12.34 Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?
Hebrews 7:8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. + 7.8 Contestatur. Ut ego, vel, idem in multis locis. Vivit. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura præcessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in æternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriæ potestatis.
Hebrews 13:8Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. + 13.8 Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.