The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 7 › Hebrews 7:8

Hebrews 7:8

Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. + 7.8 Contestatur. Ut ego, vel, idem in multis locis. Vivit. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura præcessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in æternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriæ potestatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And here men that die receive tithes; but there he receiveth them, of whom it is witnessed that he liveth.

In Context

7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:

Read all of Hebrews 7

Cross References

John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

Hebrews 5:6Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. + 5.6 Tu es sacerdos. Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.

Hebrews 7:23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:

Hebrews 9:27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: + 9.27 Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 7:7Hebrews 7Hebrews 7:9 →