Hebrews 7:25
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. + 7.25 Unde et salvare. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 22:17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Psalms 68:31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: 1
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isaiah 59:16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. + 59.16 Et vidit. ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.
Jeremiah 3:22Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. + 3.22 Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt.
Daniel 3:17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.