Hebrews 7:6
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Cross References
Genesis 12:13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. + 12.13 Dic ergo, obsecro, etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quæritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.
Genesis 14:19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Romans 4:13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. + 4.13 Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.
Galatians 3:16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
Hebrews 7:1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: + 7.1 Sacerdos Dei summi. CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia ætate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Nœ, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt.