The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 7 › Hebrews 7:5

Hebrews 7:5

Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. + 7.5 Et quidem de filiis Levi, etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam præsumerent sumere decimas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And verily they that are of the sons of Levi, who receive the office of the priesthood, have a commandment to take tithes of the people according to the law, that is, of their brethren, though they come out of the loins of Abraham:

In Context

4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. + 7.4 Intuemini autem, etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; præferens eum ipsi Abrahæ patri omnium et omnibus Levitis.

6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

Read all of Hebrews 7

Cross References

Genesis 46:26Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. + 46.26 Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. AUG. Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes ex illo tantum natas quamvis solæ animæ nominentur accipiamus, quærendi sunt modi locutionum in Scripturis.

Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.

Numbers 16:10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

Numbers 18:7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.

1 Kings 8:19Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.

Nehemiah 13:10Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 7:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 7:4Hebrews 7Hebrews 7:6 →