Hebrews 8:1
Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, + 8.1 Capitulum. CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Talem habemus. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In cœlis. Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 21:5In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. + 21.5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt. CASS. Magnus decor, dum iterat speraverunt. 1
Psalms 104:1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1
Micah 5:4Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
Colossians 3:1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.