The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 8 › Hebrews 8:2

Hebrews 8:2

sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. + 8.2 Sanctorum minister. Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam æternam ministrat. Vel, in cœlis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Minister tabernaculi veri. Id est veritatis, quam tabernaculum vetus præfigurabat; scilicet justitiam in præsenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod, verum tabernaculum, fixit Deus, ut in æternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; et non homo: hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A minister of the sanctuary, and of the true tabernacle, which the Lord pitched, and not man.

In Context

1Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, + 8.1 Capitulum. CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Talem habemus. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In cœlis. Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.

3Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. + 8.3 Quod offerat. Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel cœleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo cœleste est quod offert.

Read all of Hebrews 8

Cross References

Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.

Exodus 33:7Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. + 33.7 Tollens tabernaculum, etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.

Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..

Colossians 2:11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:

Hebrews 9:23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. + 9.23 Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.

Hebrews 11:10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 8:1Hebrews 8Hebrews 8:3 →