Colossenes 3:1
Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Matthew 6:20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. + 6.20 Thesaurizare autem. Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. In cœlo. Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In cœlo, id est, in spirituali firmamento: quod non transit: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.
Matthew 22:44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? + 22.44 Dixit. Istud dicere est æqualem sibi filium generare. Domino. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.
Mark 12:36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. + 12.36 Sede a dextris. Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram.
Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.