Hebrews 8:4
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, + 8.4 Cum esset, etc. Si ergo esset, etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima ætate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Numbers 18:5Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël.
Hebrews 5:1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: + 5.1 Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.
Hebrews 11:4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.