The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 8 › Hebrews 8:9

Hebrews 8:9

non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. + 8.9 Quod feci patribus eorum. Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. Quod feci in die, id est tempore legis, quæ post exitum de Ægypto data est. Quod ergo ante legem Abrahæ dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Non permanserunt in Testamento. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quæ quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: Hoc est Testamentum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not according to the covenant that I made with their fathers in the day when I took them by the hand to lead them out of the land of Egypt; because they continued not in my covenant, and I regarded them not, saith the Lord.

In Context

8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,

10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: + 8.10 Dando leges meas in mentes. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges: Ecce Testamentum. Superscribam. Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.

Read all of Hebrews 8

Cross References

Genesis 19:16Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.

Exodus 34:10Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

Deuteronomy 5:2Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

Deuteronomy 29:12ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:

Deuteronomy 31:16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 8:8Hebrews 8Hebrews 8:10 →