Hebrews 8:10
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: + 8.10 Dando leges meas in mentes. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges: Ecce Testamentum. Superscribam. Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Exodus 24:7Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Exodus 34:27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.
Song of Solomon 2:16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, + 2.16 Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.
Jeremiah 31:1[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. + 31.1 In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.
Jeremiah 32:38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. + 32.38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.