Hebrews 9:12
neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. + 9.12 In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 9:15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, + 9.15 Et pro peccato, etc. ISICH. Cujus hæc figuram habeant, etc., usque ad et quæ docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Extendens manum, etc. AUG., Quæst. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mark 3:29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. + 3.29 Qui autem blasphemaverit. HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. In æternum. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. Reus erit æterni delicti. BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.
Galatians 3:13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: + 3.13 Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.
Colossians 1:14in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: + 1.14 Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.
Titus 2:14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.