Titus 2:14
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Leviticus 25:41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
Numbers 25:13et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. + 25.13 Pactum. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109., cum quo æternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quæ nomina congrue prædictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria cœlestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. Erat autem, etc. RAB. in Num. Isrælita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.
Deuteronomy 14:2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.